Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 3: Versus 12

Omnes declinaverunt,etc. Non totam penitus plebem significat, sed alteram partem plebis. Semper enim duo populi sunt in una plebe: unde Jeremias:Tunc omnes insurrexerunt in prophetam Domini, volentes eum occidere.Et subjecit:Omnis autem populus non permisit illosJer. 38.. Omnes dixit insurrexisse, id est malos; omnem populum non permisisse, scilicet bonos.Non est usque ad unum.Christus enim tantum facit bonum in se et in suis.
(* Traductions européennes)